Cantar de Waltario y Hildegunda

Tertia pars orbis, fratres, Europa vocatur,
Moribus ac linguis varias et nomine gentes
Distinguens, cultu, tum relligione sequestrans.
Inter quas gens Pannoniae residere probatur,
5
Quam tamen et Hunos plerumque vocare solemus.
Hic populus fortis virtute vigebat et armis,
Non circumpositas solum domitans regiones,
Litoris oceani sed pertransiverat oras,
Foedera supplicibus donans sternensque rebelles.
10
Ultra millenos fertur dominarier annos.

Attila rex quodam tulit illud tempore regnum,
Impiger antiquos sibimet renovare triumphos.
Qui sua castra movens mandavit visere Francos,
Quorum rex Gibicho solio pollebat in alto,
15
Prole recens orta gaudens, quam postea narro;
Namque marem genuit, quem Guntharium vocitavit.

Fama volans pavidi regis transverberat aures,
Dicens hostilem cuneum transire per Hystrum,
Vincentem numero stellas atque amnis arenas.
20
Qui non confidens armis vel robore plebis
Concilium cogit, quae sint facienda, requirit.
Consensere omnes foedus debere precari
Et dextras, si forte darent, coniungere dextris
Obsidibusque datis censum persolvere iussum;
25
Hoc melius fore, quam vitam simul ac regionem
Perdiderint natosque suos pariterque maritas.

Nobilis hoc Hagano fuerat sub tempore tiro
Indolis egregiae, veniens de germine Troiae.
Hunc, quia Guntharius nondum pervenit ad aevum,
30
Ut sine matre queat vitam retinere tenellam,
Cum gaza ingenti decernunt mittere regi.
Nec mora, legati censum iuvenemque ferentes
Deveniunt pacemque rogant ac foedera firmant.

Tempore quo validis steterat Burgundia sceptris,
35
Cuius primatum Heriricus forte gerebat.
Filia huic tantum fuit unica nomine Hiltgunt,
Nobilitate quidem pollens ac stemmate formae.
Debuit haec heres aula residere paterna
Atque diu congesta frui, si forte liceret.
40
Namque Avares firma cum Francis pace peracta
Suspendunt a fine quidem regionis eorum,
Attila sed celeres mox huc deflectit habenas,
Nec tardant reliqui satrapae vestigia adire.
Ibant aequati numero, sed et agmine longo.
45
Quadrupedum cursu tellus concussa gemebat,
Scutorum sonitu pavidus superintonat aether.
Ferrea silva micat totos rutilando per agros:
Haud aliter primo quam pulsans aequora mane
Pulcher in extremis renitet sol partibus orbis.
50
Iamque Ararim Rodanumque amnes transiverat altos
Atque ad praedandum cuneus dispergitur omnis.

Forte Cabillonis sedit Heriricus, et ecce
Attollens oculos speculator vociferatur:
«Quaenam condenso consurgit pulvere nubes?
55
Vis inimica venit, portas iam claudite cunctas!»
Iam tum, quid Franci fecissent, ipse sciebat
Princeps et cunctos compellat sic seniores:
«Si gens tam fortis, cui nos similare nequimus,
Cessit Pannoniae, qua nos virtute putatis
60
Huic conferre manum et patriam defendere dulcem?
Est satius, pactum faciant censumque capessant.
Unica nata mihi, quam tradere pro regione
Non dubito; tantum pergant, qui foedera firment.»

Ibant legati totis gladiis spoliati,
65
Hostibus insinuant, quod regis iussio mandat,
Ut cessent vastare, rogant. quos Attila ductor,
Ut solitus fuerat, blande suscepit et inquit:
«Foedera plus cupio quam proelia mittere vulgo.
Pace quidem Huni malunt regnare, sed armis
70
Inviti feriunt, quos cernunt esse rebelles.
Rex ad nos veniens dextram det atque resumat.»
Exivit princeps asportans innumeratos
Thesauros pactumque ferit natamque reliquit.
Pergit in exilium pulcherrima gemma parentum.
75
Postquam complevit pactum statuitque tributum,
Attila in occiduas promoverat agmina partes.
Namque Aquitanorum tunc Alphere regna tenebat,
Quem sobolem sexus narrant habuisse virilis,
Nomine Waltharium, primaevo flore nitentem.
80
Nam iusiurandum Heriricus et Alphere reges
Inter se dederant, pueros quod consociarent,
Cum primum tempus nubendi venerit illis.
Hic ubi cognovit gentes has esse domatas,
Coeperat ingenti cordis trepidare pavore,
85
Nec iam spes fuerat saevis defendier armis.
«Quid cessemus», ait, «si bella movere nequimus?
Exemplum nobis Burgundia, Francia donant.
Non incusamur, si talibus aequiperamur.
Legatos mitto foedusque ferire iubebo
90
Obsidis inque vicem dilectum porrigo natum
Et iam nunc Hunis censum persolvo futurum.»
Sed quid plus remorer? dictum compleverat actis.
Tunc Avares gazis onerati denique multis
Obsidibus sumptis Haganone, Hiltgunde puella
95
Nec non Walthario redierunt pectore laeto.

Attila Pannonias ingressus et urbe receptus
Exulibus pueris magnam exhibuit pietatem
Ac veluti proprios nutrire iubebat alumnos.
Virginis et curam reginam mandat habere,
100
Ast adolescentes propriis conspectibus ambos
Semper adesse iubet, sed et artibus imbuit illos
Praesertimque iocis belli sub tempore habendis.
Qui simul ingenio crescentes mentis et aevo
Robore vincebant fortes animoque sophistas,
105
Donec iam cunctos superarent fortiter Hunos.
Militiae primos tunc Attila fecerat illos,
Sed haud immerito, quoniam, si quando moveret
Bella, per insignes isti micuere triumphos;
Idcircoque nimis princeps dilexerat ambos.
110
Virgo etiam captiva deo praestante supremo
Reginae vultum placavit et auxit amorem,
Moribus eximiis operumque industria habundans.
Postremum custos thesauris provida cunctis
Efficitur, modicumque deest, quin regnet et ipsa;
115
Nam quicquid voluit de rebus, fecit et actis.

Interea Gibicho defungitur, ipseque regno
Guntharius successit et ilico Pannoniarum
Foedera dissolvit censumque subire negavit.
Hoc ubi iam primum Hagano cognoverat exul,
120
Nocte fugam molitur et ad dominum properavit.
Waltharius tamen ad pugnas praecesserat Hunos,
Et quocumque iret, mox prospera sunt comitata.
Ospirin elapsum Haganonem, regia coniunx,
Attendens domino suggessit talia dicta:
125
«Provideat caveatque, precor, sollertia regis,
Ne vestri imperii labatur forte columna,
Hoc est, Waltharius vester discedat amicus,
In quo magna potestatis vis extitit huius;
Nam vereor, ne fors fugiens Haganonem imitetur.
130
Idcircoque meam perpendite nunc rationem:
Cum primum veniat, haec illi dicite verba:
«Servitio in nostro magnos plerumque labores
Passus eras ideoque scias, quod gratia nostra
Prae cunctis temet nimium dilexit amicis.
135
Quod volo plus factis te quam cognoscere dictis:
Elige de satrapis nuptam tibi Pannoniarum
Et non pauperiem propriam perpendere cures.
Amplificabo quidem valde te rure domique,
Nec quisquam, qui dat sponsam, post facta pudebit.»
140
Quod si completis, illum stabilire potestis.»
Complacuit sermo regi, coepitque parari.

Waltharius venit, cui princeps talia pandit,
Uxorem suadens sibi ducere; sed tamen ipse
Iam tum praemeditans, quod post compleverat actis,
145
His instiganti suggestibus obvius infit:
«Vestra quidem pietas est, quod modici famulatus
Causam conspicitis; sed quod mea segnia mentis
Intuitu fertis, numquam meruisse valerem.
Sed precor, ut servi capiatis verba fidelis:
150
Si nuptam accipiam domini praecepta secundum,
Vinciar inprimis curis et amore puellae
Atque a servitio regis plerumque retardor,
Aedificare domos cultumque intendere ruris
Cogor, et hoc oculis senioris adesse moratur
155
Et solitam regno Hunorum impendere curam.
Namque voluptatem quisquis gustaverit, exin
Intolerabilius consuevit ferre labores.
Nil tam dulce mihi, quam semper inesse fideli
Obsequio domini; quare, precor, absque iugali
160
Me vinclo permitte meam iam ducere vitam!
Si sero aut medio noctis mihi tempore mandas,
Ad quaecumque iubes, securus et ibo paratus.
In bellis nullae persuadent cedere curae,
Nec nati aut coniunx retrahentque fugamque movebunt.
165
Testor per propriam temet, pater optime, vitam
Atque per invictam nunc gentem Pannoniarum,
Ut non ulterius me cogas sumere taedas.»
His precibus victus suasus rex deserit omnes,
Sperans Waltharium fugiendo recedere numquam.
170
Venerat interea satrapae certissima fama
Quandam, quae nuper superata, resistere gentem
Ac bellum Hunis confestim inferre paratam.

Tunc ad Waltharium convertitur actio rerum.
Qui mox militiam percensuit ordine totam
175
Et bellatorum confortat corda suorum,
Hortans praeteritos semper memorare triumphos
Promittensque istos solita virtute tyrannos
Sternere et externis terrorem imponere terris.

Nec mora, consurgit sequiturque exercitus omnis.
180
Ecce locum pugnae conspexerat et numeratam
Per latos aciem campos digessit et agros.
Iamque infra iactum teli congressus uterque
Constiterat cuneus. tunc undique clamor ad auras
Tollitur, horrendam confundunt classica vocem,
185
Continuoque hastae volitant hinc indeque densae.
Fraxinus et cornus ludum miscebat in unum,
Fulminis inque modum cuspis vibrata micabat.
Ac veluti boreae sub tempore nix glomerata
Spargitur, haud aliter saevas iecere sagittas.
190
Postremum cunctis utroque ex agmine pilis
Absumptis manus ad mucronem vertitur omnis.
Fulmineos promunt enses clipeosque revolvunt,
Concurrunt acies demum pugnamque restaurant.
Pectoribus partim rumpuntur pectora equorum,
195
Sternitur et quaedam pars duro umbone virorum.
Waltharius tamen in medio furit agmine bello,
Obvia quaeque metens armis ac limite pergens.
Hunc ubi conspiciunt hostes tantas dare strages,
Ac si praesentem metuebant cernere mortem,
200
Et quemcunque locum, seu dextram sive sinistram,
Waltharius peteret, cuncti mox terga dederunt
Et versis scutis laxisque feruntur habenis.
Tunc imitata ducem gens maxima Pannoniarum
Saevior insurgit caedemque audacior auget,
205
Deicit obstantes, fugientes proterit usque,
Dum caperet plenum belli sub sorte triumphum.
Tum super occisos ruit et spoliaverat omnes.
Et tandem ductor recavo vocat agmina cornu
Ac primus frontem festa cum fronde revinxit,
210
Victrici lauro cingens sua timpora vulgo,
Post hunc signiferi, sequitur quos cetera pubes.
Iamque triumphali redierunt stemmate compti
Et patriam ingressi propria se quisque locavit
Sede, sed ad solium mox Waltharius properavit.
215
Ecce palatini decurrunt arce ministri
Illius aspectu hilares equitemque tenebant,
Donec vir sella descenderet inclitus alta.
Si bene res vergant, tum demum forte requirunt.
Ille aliquid modicum narrans intraverat aulam
220
(Lassus enim fuerat) regisque cubile petebat.
Illic Hiltgundem solam offendit residentem.
Cui post amplexus atque oscula dulcia dixit:
«Ocius huc potum ferto, quia fessus anhelo.»
Illa mero tallum complevit mox pretiosum
225
Porrexitque viro, qui signans accipiebat
Virgineamque manum propria constrinxit. at illa
Astitit et vultum reticens intendit herilem,
Walthariusque bibens vacuum vas porrigit olli
(Ambo etenim norant de se sponsalia facta)
230
Provocat et tali caram sermone puellam:
«Exilium pariter patimur nam tempore tanto,
Non ignorantes, quid nostri forte parentes
Inter se nostra de re fecere futura.
Quamne diu tacito premimus haec ipsa palato?»
235
Virgo per hyroniam meditans hoc dicere sponsum
Paulum conticuit, sed postea talia reddit:
«Quid lingua simulas, quod ab imo pectore damnas,
Oreque persuades, toto quod corde refutas,
Sit veluti talem pudor ingens ducere nuptam?»
240
Vir sapiens contra respondit et intulit ista:
«Absit quod memoras, dextrorsum porrige sensum!
Noris me nihilum simulata mente locutum,
Nec quicquam nebulae vel falsi interfore crede!
Nullus adest nobis exceptis namque duobus.
245
Si nossem temet mihi promptam impendere mentem
Atque fidem votis servare per omnia cautis,
Pandere cuncta tibi cordis mysteria vellem.»

Tandem virgo viri genibus curvata profatur:
«Ad quaecumque vocas, mi domne, sequar studiose
250
Nec quicquam placitis malim praeponere iussis.»
Ille dehinc: «piget exilii me denique nostri
Et patriae fines reminiscor saepe relictos
Idcircoque fugam cupio celerare latentem.
Quod iam prae multis potuissem forte diebus,
255
Si non Hiltgundem solam remanere dolerem.»
Addidit has imo virguncula corde loquelas:
«Vestrum velle meum, solis his aestuo rebus.
Praecipiat dominus, seu prospera sive sinistra
Eius amore pati toto sum pectore praesto.»
260
Waltharius tandem sic virginis inquit in aurem:
«Publica custodem rebus te nempe potestas
Fecerat, idcirco memor haec mea verba notato:
Inprimis galeam regis tunicamque trilicem
(Assero loricam fabrorum insigne ferentem)
265
Diripe, bina dehinc mediocria scrinia tolle.
His armillarum tantum da Pannonicarum,
Donec vix unum releves ad pectoris imum.
Inde quater binum mihi fac de more coturnum,
Tantundemque tibi patrans imponito vasis:
270
Sic fors ad summum complentur scrinia labrum.
Insuper a fabris hamos clam posce retortos:
Nostra viatica sint pisces simul atque volucres,
Ipse ego piscator, sed et auceps esse coartor.
Haec intra ebdomadam caute per singula comple.
275
Audisti, quid habere vianti forte necesse est.
Nunc, quo more fugam valeamus inire, recludo:
Postquam septenos Phoebus remeaverit orbes,
Regi ac reginae satrapis ducibus famulisque
Sumptu permagno convivia laeta parabo
280
Atque omni ingenio potu sepelire studebo,
Donec nullus erit, qui sentiat hoc, quod agendum est.
Tu tamen interea mediocriter utere vino
Atque sitim vix ad mensam restinguere cura.
Cum reliqui surgant, ad opuscula nota recurre.
285
Ast ubi iam cunctos superat violentia potus,
Tum simul occiduas properemus quaerere partes.»
Virgo memor praecepta viri complevit; et ecce
Praefinita dies epularum venit, et ipse
Waltharius magnis instruxit sumptibus escas.
290
Luxuria in media residebat denique mensa.
Ingrediturque aulam velis rex undique septam.
Heros magnanimus solito quem more salutans
Duxerat ad solium, quem bissus compsit et ostrum.
Consedit laterique duces hinc indeque binos
295
Assedisse iubet; reliquos locat ipse minister.
Centenos simul accubitus iniere sodales,
Diversasque dapes libans conviva resudat.
His et sublatis aliae referuntur edendae,
Atque exquisitum fervebat migma per aurum
300
(Aurea bissina tantum stant gausape vasa),
Et pigmentatus crateres Bachus adornat.
Illicit ad haustum species dulcedoque potus.
Waltharius cunctos ad vinum hortatur et escam.

Postquam epulis depulsa fames sublataque mensa,
305
Heros iam dictus dominum laetanter adorsus
Inquit: «in hoc, rogito, clarescat gratia vestra,
Ut vos inprimis, reliquos tunc laetificetis.»
Et simul in verbo nappam dedit arte peractam
Ordine sculpturae referentem gesta priorum.
310
Quam rex accipiens haustu vacuaverat uno
Confestimque iubet reliquos imitarier omnes.
Ocius accurrunt pincernae moxque recurrunt,
Pocula plena dabant et inania suscipiebant.
Hospitis ac regis certant hortatibus omnes.
315
Ebrietas fervens tota dominatur in aula;
Balbutit madido facundia fusa palato.
Heroas validos plantis titubare videres.
Taliter in seram produxit Bachica noctem
Munera Waltharius retrahitque redire volentes,
320
Donec vi potus pressi somnoque gravati
Passim porticibus sternuntur humotenus omnes.
Et licet ignicremis vellet dare moenia flammis,
Nullus, qui causam potuisset scire, remansit.
Tandem dilectam vocat ad semet mulierem,
325
Praecipiens causas citius deferre paratas.
Ipseque de stabulis victorem duxit equorum,
Ob virtutem quem vocitaverat ille Leonem.
Stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit.
Hunc postquam faleris solito circumdedit, ecce
330
Scrinia plena gazae lateri suspendit utrique
Atque iteri longo modicella cibaria ponit
Loraque virgineae mandat fluitantia dextrae.
Ipseque lorica vestitus more gigantis
Imposuit capiti rubras cum casside cristas
335
Ingentesque ocreis suras complectitur aureis
Et laevum femur ancipiti praecinxerat ense
Atque alio dextrum pro ritu Pannoniarum;
Is tamen ex una tantum dat vulnera parte.
Tunc hastam dextra rapiens clipeumque sinistra
340
Coeperat invisa trepidus decedere terra.
Femina duxit equum nonnulla talenta gerentem,
In manibusque simul virgam tenet ipsa colurnam,
In qua piscator hamum transponit in undam,
Ut cupiens pastum piscis deglutiat hamum.
345
Namque gravatus erat vir maximus undique telis
Suspectamque habuit cuncto sibi tempore pugnam.
Omni nocte quidem properabant currere; sed cum
Prima rubens terris ostendit lumina Phoebus,
In silvis latitare student et opaca requirunt,
350
Sollicitatque metus vel per loca tuta fatigans.
In tantumque timor muliebria pectora pulsat,
Horreat ut cunctos aurae ventique susurros,
Formidans volucres collisos sive racemos.
Hinc odium exilii patriaeque amor incubat inde.
355
Vicis diffugiunt, speciosa novalia linquunt;
Montibus intonsis cursus ambage recurvos
Sectantes tremulos variant per devia gressus.

Ast urbis populus somno vinoque solutus
Ad medium lucis siluit recubando sequentis.
360
Sed postquam surgunt, ductorem quique requirunt,
Ut grates faciant ac festa laude salutent.
Attila nempe manu caput amplexatus utraque
Egreditur thalamo rex Walthariumque dolendo
Advocat, ut proprium quereretur forte dolorem.
365
Respondent ipsi se non potuisse ministri
Invenisse virum, sed princeps sperat eundem
Hactenus in somno tentum recubare quietum
Occultumque locum sibi delegisse sopori.
Ospirin Hiltgundem postquam cognovit abesse
370
Nec iuxta morem vestes deferre suetum,
Tristior immensis satrapae clamoribus inquit:
«O detestandas, quas heri sumpsimus, escas!
O vinum, quod Pannonias destruxerat omnes!
Quod domino regi iam dudum praescia dixi,
375
Approbat iste dies, quem nos superare nequimus.
En hodie imperii vestri cecidisse columna
Noscitur, en robur procul ivit et inclita virtus:
Waltharius, lux Pannoniae, discesserat inde,
Hiltgundem quoque mi caram deduxit alumnam.»
380
Iam princeps nimia succenditur efferus ira,
Mutant laetitiam maerentia corda priorem.
Ex humeris trabeam discindit ad infima totam
Et nunc huc animum tristem, nunc dividit illuc.
Ac velut Aeolicis turbatur arena procellis,
385
Sic intestinis rex fluctuat undique curis,
Et varium pectus vario simul ore imitatus
Prodidit exterius, quicquid toleraverat intus,
Iraque sermonem permisit promere nullum.
Ipso quippe die potum fastidit et escam,
390
Nec placidam membris potuit dare cura quietem.
Namque ubi nox rebus iam dempserat atra colores,
Decidit in lectum, verum nec lumina clausit,
Nunc latus in dextrum fultus nunc inque sinistrum.
Et veluti iaculo pectus transfixus acuto
395
Palpitat atque caput huc et mox iactitat illuc,
Et modo subrectus fulcro consederat amens.
Nec iuvat hoc, demum surgens discurrit in urbe,
Atque thorum veniens simul attigit atque reliquit.
Taliter insomnem consumpserat Attila noctem.
400
At profugi comites per amica silentia euntes
Suspectam properant post terga relinquere terram.

Vix tamen erupit cras, rex patribusque vocatis
Dixerat: «o si quis mihi Waltharium fugientem
Afferat evinctum ceu nequam forte liciscam,
405
Hunc ego mox auro vestirem saepe recocto
Et tellure quidem stantem hinc inde onerarem
Atque viam penitus clausissem, vivo, talentis.»
Sed nullus fuit in tanta regione tyrannus
Vel dux sive comes seu miles sive minister,
410
Qui, quamvis cuperet proprias ostendere vires
Ac virtute sua laudem captare perennem
Ambiretque simul gazam infarcire cruminis,
Waltharium tamen iratum praesumpserat armis
Insequier strictoque virum mucrone videre.
415
Nota equidem virtus; experti sunt quoque, quantas
Incolomis dederit strages sine vulnere victor.
Nec potis est ullum rex persuadere virorum,
Qui promissa velit hac condicione talenta.

Waltharius fugiens, ut dixi, noctibus ivit,
420
Atque die saltus arbustaque densa requirens
Arte accersitas pariter capit arte volucres,
Nunc fallens visco, nunc fisso denique ligno.
Ast ubi pervenit, qua flumina curva fluebant,
Immittens hamum rapuit sub gurgite praedam
425
Atque famis pestem pepulit tolerando laborem.
Namque fugae toto se tempore virginis usu
Continuit vir Waltharius laudabilis heros.
Ecce quater denos sol circumflexerat orbes,
Ex quo Pannonica fuerat digressus ab urbe.
430
Ipso quippe die, numerum qui clauserat istum,
Venerat ad fluvium iam vespere tum mediante,
Scilicet ad Rhenum, qua cursus tendit ad urbem
Nomine Wormatiam regali sede nitentem.
Illic pro naulo pisces dedit antea captos
435
Et mox transpositus graditur properanter anhelus.

Orta dies postquam tenebras discusserat atras,
Portitor exsurgens praefatam venit in urbem
Regalique coco, reliquorum quippe magistro,
Detulerat pisces, quos vir dedit ille viator.
440
Hos dum pigmentis condisset et apposuisset
Regi Gunthario, miratus fatur ab alto:
«Istius ergo modi pisces mihi Francia numquam
Ostendit; reor externis a finibus illos.
Dic mihi quantocius: cuias homo detulit illos?»
445
Ipseque respondens narrat, quod nauta dedisset.
Accersire hominem princeps praecepit eundem;
Et, cum venisset, de re quaesitus eadem
Talia dicta dedit causamque ex ordine pandit:
«Vespere praeterito residebam litore Rheni
450
Conspexique viatorem propere venientem
Et veluti pugnae certum per membra paratum:
Aere etenim penitus fuerat, rex inclite, cinctus
Gesserat et scutum gradiens hastamque coruscam.
Namque viro forti similis fuit, et licet ingens
455
Asportaret onus, gressum tamen extulit acrem.
Hunc incredibili formae decorata nitore
Assequitur calcemque terit iam calce puella.
Ipsaque robustum rexit per lora caballum
Scrinia bina quidem dorso non parva ferentem,
460
Quae, dum cervicem sonipes discusserit altam
Atque superba cupit glomerare volumina crurum,
Dant sonitum, ceu quis gemmis illiserit aurum.
Hic mihi praesentes dederat pro munere pisces.»

His Hagano auditis (ad mensam quippe resedit)
465
Laetior in medium prompsit de pectore verbum:
«Congaudete mihi, quaeso, quia talia novi!
Waltharius collega meus remeavit ab Hunis.»
Guntharius princeps ex hac ratione superbus
Vociferatur, et omnis ei mox aula reclamat:
470
Congaudete mihi, iubeo, quia talia vixi!
Gazam, quam Gibicho regi transmisit eoo,
Nunc mihi cunctipotens huc in mea regna remisit.»
Haec ait et mensam pede perculit exiliensque
Ducere equum iubet et sella componere sculpta
475
Atque omni de plebe viros secum duodenos
Viribus insignes, animis plerumque probatos
Legerat. inter quos simul ire Haganona iubebat.
Qui memor antiquae fidei sociique prioris
Nititur a coeptis dominum transvertere rebus.
480
Rex tamen econtra nihilominus instat et infit:
«Ne tardate, viri, praecingite corpora ferro
Fortia, squamosus thorax iam terga recondat.
Hic tantum gazae Francis deducat ab oris?»
Instructi telis (nam iussio regis adurget)
485
Exibant portis, te Waltharium cupientes
Cernere et imbellem lucris fraudare putantes.
Sed tamen omnimodis Hagano prohibere studebat,
At rex infelix coeptis resipiscere non vult.

Interea vir magnanimus de flumine pergens
490
Venerat in saltum iam tum Vosagum vocitatum.
Nam nemus est ingens, spatiosum, lustra ferarum
Plurima habens, suetum canibus resonare tubisque.
Sunt in secessu bini montesque propinqui,
Inter quos licet angustum specus extat amoenum,
495
Non tellure cava factum, sed vertice rupum:
Apta quidem statio latronibus illa cruentis.
Angulus hic virides ac vescas gesserat herbas.
«Huc», mox ut vidit iuvenis, «huc» inquit «eamus,
His iuvat in castris fessum componere corpus.»
500
Nam postquam fugiens Avarum discesserat oris,
Non aliter somni requiem gustaverat idem
Quam super innixus clipeo; vix clauserat orbes.
Bellica tum demum deponens pondera dixit
Virginis in gremium fusus: «circumspice caute,
505
Hiltgunt, et nebulam si tolli videris atram,
Attactu blando me surgere commonitato,
Et licet ingentem conspexeris ire catervam,
Ne excutias somno subito, mi cara, caveto!
Nam procul hinc acies potis es transmittere puras.
510
Instanter cunctam circa explora regionem!»
Haec ait atque oculos concluserat ipse nitentes
Iamque diu satis optata fruitur requiete.

Ast ubi Guntharius vestigia pulvere vidit,
Cornipedem rapidum saevis calcaribus urget
515
Exultansque animis frustra sic fatur ad auras:
«Accelerate, viri, iam nunc capietis euntem,
Numquam hodie effugiet, furata talenta relinquet.»
Inclitus at Hagano contra mox reddidit ista:
«Unum dico tibi, regum fortissime, tantum:
520
Si totiens tu Waltharium pugnasse videres
Atque nova totiens, quotiens ego, caede furentem,
Numquam tam facile spoliandum forte putares.
Vidi Pannonias acies, cum bella cierent
Contra aquilonares sive australes regiones.
525
Illic Waltharius propria virtute coruscus
Hostibus invisus, sociis mirandus obibat.
Quisquis ei congressus erat, mox Tartara vidit.
O rex et comites, experto credite, quantus
In clipeum surgat, quo turbine torqueat hastam.»
530
Sed dum Guntharius male sana mente gravatus
Nequaquam flecti posset, castris propiabant.

At procul aspiciens Hiltgunt de vertice montis
Pulvere sublato venientes sensit et ipsum
Waltharium placido tactu vigilare monebat.
535
Qui caput attollens scrutatur, si quis adiret.
Eminus illa refert quandam volitare phalangem.
Ipse oculos tersos somni glaucomate purgans
Paulatim rigidos ferro vestiverat artus
Atque gravem rursus parmam collegit et hastam
540
Et saliens vacuas ferro transverberat auras
Et celer ad pugnam telis prolusit amaram.
Comminus ecce coruscantes mulier videt hastas
Ac stupefacta nimis: «Hunos hic» inquit «habemus!»
In terramque cadens effatur talia tristis:
545
«Obsecro, mi senior, gladio mea colla secentur,
Ut, quae non merui pacto thalamo sociari,
Nullius ulterius patiar consortia carnis.»
Tum iuvenis: «cruor innocuus me tinxerit?» inquit
Et: «quo forte modo gladius potis est inimicos
550
Sternere, tam fidae si nunc non parcit amicae?
Absit quod rogitas; mentis depone pavorem!
Qui me de variis eduxit saepe periclis,
Hic valet hic hostes, credo, confundere nostros.»
Haec ait atque oculos tollens effatur ad ipsam:
555
«Non assunt Avares hic, sed Franci nebulones,
Cultores regionis et» – en galeam Haganonis
Aspicit et noscens iniunxit talia ridens:
«Et meus hic socius Hagano collega veternus.»

Hoc heros dicto introitum stationis adibat,
560
Inferius stanti praedicens sic mulieri:
«Hac coram porta verbum modo iacto superbum:
Hinc nullus rediens uxori dicere Francus
Praesumet se impune gazae quid tollere tantae.»
Necdum sermonem complevit, humotenus ecce
565
Corruit et veniam petiit, quia talia dixit.
Postquam surrexit, contemplans cautius omnes:
«Horum, quos video, nullum Haganone remoto
Suspicio; namque ille meos per proelia mores
Iam didicit, tenet hic etiam sat callidus artem.
570
Quam si forte volente deo intercepero solam,
Tunc» ait «ex pugna tibi, Hiltgunt sponsa, reservor.»

Ast ubi Waltharium tali statione receptum
Conspexit Hagano, satrapae mox ista superbo
Suggerit: «o senior, desiste lacessere bello
575
Hunc hominem! pergant primum, qui cuncta requirant,
Et genus et patriam nomenque locumque relictum,
Vel si forte petat pacem sine sanguine praebens
Thesaurum. Per responsum cognoscere homonem
Possumus, et si Waltharius remoratur ibidem
580
(Est sapiens), forsan vestro concedet honori.»

Praecipit ire virum cognomine rex Camalonem,
Inclita Mettensi quem Francia miserat urbi
Praefectum, qui dona ferens devenerat illo
Anteriore die, quam princeps noverit ista.
585
Qui dans frena volat rapidoque simillimus euro
Transcurrit spatium campi iuvenique propinquat
Ac sic obstantem compellat: «dic, homo, quisnam
Sis aut unde venis? <quid vis?> quo pergere tendis?»
Heros magnanimus respondit talia dicens:
590
«Sponte tua venias an huc te miserit ullus,
Scire velim.» Camalo tunc reddidit ore superbo:
«Noris Guntharium regem tellure potentem
Me misisse tuas quaesitum pergere causas.»

His auscultatis suggesserat hoc adolescens:
595
«Ignoro penitus, quid opus sit forte viantis
Scrutari causas, sed promere non trepidamus.
Waltharius vocor, ex Aquitanis sum generatus.
A genitore meo modicus puer obsidis ergo
Sum datus ad Hunos; ibi vixi nuncque recessi
600
Concupiens patriam dulcemque revisere gentem.»
Missus ad haec: «tibi iam dictus per me iubet heros,
Ut cum scriniolis equitem des atque puellam.
Quod si promptus agis, vitam concedet et artus.»

Waltharius contra fidenter protulit ista:
605
«Stultius effatum me non audisse sophistam
Arbitror. En memoras, quod princeps, nescio vel quis,
Promittat, quod non retinet nec fors retinebit.
An deus est, ut iure mihi concedere possit
Vitam? num manibus tetigit? num carcere trusit
610
Vel post terga meas torsit per vincula palmas?
At tamen ausculta: si me certamine laxat
(Aspicio, ferratus adest, ad proelia venit),
Armillas centum de rubro quippe metallo
Factas transmittam, quo nomen regis honorem.»
615
Tali responso discesserat ille recepto,
Principibus narrat, quod protulit atque resumpsit.

Tunc Hagano ad regem: «porrectam suscipe gazam,
Hac potis es decorare, pater, tecum comitantes,
Et modo de pugna palmam revocare memento!
620
Ignotus tibi Waltharius et maxima virtus.
Ut mihi praeterita portendit visio nocte,
Non, si conserimus, nos prospera cuncta sequentur.
Visum quippe mihi te colluctarier urso,
Qui post conflictus longos tibi mordicus unum
625
Crus cum poplite ad usque femur decerpserat omne
Et mox auxilio subeuntem ac tela ferentem
Me petit atque oculum cum dentibus eruit unum.»

His animadversis clamat rex ille superbus:
«Ut video, genitorem imitaris Hagathien ipse.
630
Hic quoque perpavidam gelido sub pectore mentem
Gesserat et multis fastidit proelia verbis.»

Tunc heros magnam iuste conceperat iram,
Si tamen in dominum licitum est irascier ullum.
«En» ait «in vestris consistant omnia telis.
635
Est in conspectu, quem vultis, dimicet omnis.
Comminus astatis, nec iam timor impedit ullum;
Eventum videam nec consors sim spoliorum.»
Dixerat et collem petiit mox ipse propinquum
Descendensque ab equo consedit et aspicit illo.
640
Post haec Guntharius Camaloni praecipit aiens:
«Perge et thesaurum reddi mihi praecipe totum.
Quodsi cunctetur (scio, tu vir fortis et audax),
Congredere et bello devictum mox spoliato!»

Ibat Mettensis Camalo metropolitanus,
645
Vertice fulva micat cassis, de pectore thorax,
Et procul acclamans: «heus, audi» dixit «amice!
Regi Francorum totum transmitte metallum,
Si vis ulterius vitam vel habere salutem!»
Conticuit paulum verbo fortissimus heros,
650
Opperiens propius hostem adventare ferocem.
Advolitans missus vocem repetiverat istam:
[«Regi Francorum totum transmitte metallum!»]
Tum iuvenis constans responsum protulit istud:
«Quid quaeris vel quid reddi, importune, coartas?
655
Numquid Gunthario furabar talia regi?
Aut mihi pro lucro quicquam donaverat ille,
Ut merito usuram me cogat solvere tantam?
Num pergens ego dampna tuli vestrae regioni,
Ut vel hinc iuste videar spoliarier a te?
660
Si tantam invidiam cunctis gens exhibet ista,
Ut calcare solum nulli concedat eunti,
Ecce viam mercor, regi transmitto ducentas
Armillas. Pacem donet modo bella remittens.»

Haec postquam Camalo percepit corde ferino,
665
«Amplificabis» ait «donum, dum scrinia pandis.
Consummare etenim sermones nunc volo cunctos:
Aut quaesita dabis aut vitam sanguine fundes.»
Sic ait et triplicem clipeum collegit in ulnam
Et crispans hastile micans vi nititur omni
670
Ac iacit. At iuvenis devitat cautior ictum.
Hasta volans casso tellurem vulnere mordit.

Waltharius tandem: «si sic placet», inquit «agamus!»
Et simul in dictis hastam transmisit. at illa
Per laevum latus umbonis transivit, et ecce
675
Palmam, qua Camalo mucronem educere coepit,
Confixit femori transpungens terga caballi.
Nec mora, dum vulnus sentit sonipes, furit atque
Excutiens dorsum sessorem sternere temptat;
Et forsan faceret, ni lancea fixa teneret.
680
Interea parmam Camalo dimisit et, hastam
Complexus laeva, satagit divellere dextram.
Quod mox perspiciens currit celeberrimus heros
Et pede compresso capulo tenus ingerit ensem;
Quem simul educens hastam de vulnere traxit.
685
Tunc equus et dominus hora cecidere sub una.
Et dum forte nepos conspexerat hoc Camalonis,
Filius ipsius Kimo cognomine fratris,
Quem referunt quidam Scaramundum nomine dictum,
Ingemit et lacrimis compellat tristior omnes:
690
«Haec me prae cunctis heu respicit actio rerum.
Nunc aut commoriar vel carum ulciscar amicum.»
Namque angusta loci solum concurrere soli
Cogebant, nec quisquam alii succurrere quivit.
Advolat infelix Scaramundus iam moriturus,
695
Bina manu lato crispans hastilia ferro.
Qui dum Waltharium nullo terrore videret
Permotum fixumque loco consistere in ipso,
Sic ait infrendens et equinam vertice caudam
Concutiens: «in quo fidis? vel quae tua spes est?
700
Non ego iam gazam nec rerum quidque tuarum
Appeto, sed vitam cognati quaero perempti.»
Ille dehinc: «si convincar, quod proelia primus
Temptarim seu quid merui, quod talia possim
Iure pati, absque mora tua me transverberet hasta.»
705
Necdum sermonem concluserat, en Scaramundus
Unum de binis hastile retorsit in illum
Confestimque aliud. Quorum celeberrimus heros
Unum devitat, quatit ex umbone secundum.
Tunc aciem gladii promens Scaramundus acuti
710
Proruit in iuvenem cupiens praescindere frontem,
Effrenique in equo propius devectus ad illum
Non valuit capiti libratum infindere vulnus,
Sed capulum galeae impegit: dedit illa resultans
Tinnitus ignemque simul transfudit ad auras.
715
Sed non cornipedem potuit girare superbum,
Donec Waltharius sub mentum cuspidis ictum
Fixerat et sella moribundum sustulit alta.
Qui caput orantis proprio mucrone recidens
Fecit cognatum pariter fluitare cruorem.
720
Hunc ubi Guntharius conspexit obisse superbus,
Hortatur socios pugnam renovare furentes:
«Aggrediamur eum nec respirare sinamus,
Donec deficiens lassescat; et inde revinctus
Thesauros reddet luet et pro sanguine poenas.»
725
Tertius en Werinhardus abit bellumque lacessit,
Quamlibet ex longa generatus stirpe nepotum,
O vir clare, tuus cognatus et artis amator,
Pandare, qui quondam iussus confundere foedus
In medios telum torsisti primus Achivos.
730
Hic spernens hastam pharetram gestavit et arcum,
Eminus emissis haud aequo Marte sagittis
Waltharium turbans. contra tamen ille virilis
Constitit opponens clipei septemplicis orbem,
Saepius eludens venientes providus ictus.
735
Nam modo dissiluit, parmam modo vergit in austrum
Telaque discussit, nullum tamen attigit illum.
Postquam Pandarides se consumpsisse sagittas
Incassum videt, iratus mox exerit ensem
Et demum advolitans has iactitat ore loquelas:
740
«O si ventosos lusisti, callide, iactus,
Forsan vibrantis dextrae iam percipis ictum.»

Olli Waltharius ridenti pectore adorsus:
«Iamque diu satis expecto certamina iusto
Pondere agi. Festina, in me mora non erit ulla.«
745
Dixerat et toto conixus corpore ferrum
Conicit. Hasta volans pectus reseravit equinum:
Tollit se arrectum quadrupes et calcibus auras
Verberat effundensque equitem cecidit super illum.
Accurrit iuvenis et ei vi diripit ensem.
750
Casside discussa crines complectitur albos
Multiplicesque preces nectenti dixerat heros:
«Talia non dudum iactabas dicta per auras.»
Haec ait et truncum secta cervice reliquit.

Sed non dementem tria visa cadavera terrent
755
Guntharium: iubet ad mortem properare vicissim.
En a Saxonicis oris Ekivrid generatus
Quartus temptavit bellum, qui pro nece facta
Cuiusdam primatis eo diffugerat exul.
Quem spadix gestabat equus maculis variatus.
760
Hic ubi Waltharium promptum videt esse duello,
«Dic» ait «an corpus vegetet tractabile temet
Sive per aerias fallas, maledicte, figuras.
Saltibus assuetus faunus mihi quippe videris.»
Illeque sublato dedit haec responsa cachinno:
765
«Celtica lingua probat te ex illa gente creatum,
Cui natura dedit reliquas ludendo praeire.
At si te propius venientem dextera nostra
Attingat, post Saxonibus memorare valebis,
Te nunc in Vosago fauni fantasma videre.»
770
«Attemptabo quidem, quid sis», Ekivrid ait, ac mox
Ferratam cornum graviter iacit. Illa retorto
Emicat amento; quam durus fregerat umbo.

Waltharius contra respondit cuspide missa:
«Haec tibi silvanus transponit munera faunus.
775
Aspice, num mage sit telum penetrabile nostrum.»
Lancea taurino contextum tergore lignum
Diffidit ac tunicam scindens pulmone resedit.
Volvitur infelix Ekivrid rivumque cruoris
Evomit: en mortem fugiens incurrit eandem.
780
Cuius equum iuvenis post tergum in gramen abegit.

Tunc a Gunthario clipeum sibi postulat ipsum
Quintus ab inflato Hadawardus pectore lusus.
Qui pergens hastam sociis dimisit habendam,
Audax in solum confisus inaniter ensem.
785
Et dum conspiceret deiecta cadavera totam
Conclusisse viam nec equum transire valere,
Dissiliens parat ire pedes. Stetit acer in armis
Waltharius laudatque virum, qui praebuit aequam
Pugnandi sortem. Hadawart tum dixit ad illum:
790
«O versute dolis ac fraudis conscie serpens,
Occultare artus squamoso tegmine suetus
Ac veluti coluber girum collectus in unum
Tela tot evitas tenui sine vulneris ictu
Atque venenatas ludis sine more sagittas!
795
Numquid et iste, putas, astu vitabitur ictus,
Quem propius stantis certo libramine mittit
Dextra manus? neque enim is teli seu vulneris auctor.
Audi consilium: parmam deponito pictam!
Hanc mea sors quaerit, regis quoque sponsio praestat.
800
Nolo quidem laedas, oculis quia complacet istis.
Sin alias, licet et lucem mihi dempseris almam,
Assunt hic plures socii carnisque propinqui,
Qui, quamvis volucrem simules pennasque capessas,
Te tamen immunem numquam patientur abire.»
805
Belliger at contra nil territus intulit ista:
«De reliquis taceo, clipeum defendere curo.
Pro meritis, mihi crede, bonis sum debitor illi.
Hostibus iste meis se opponere saepe solebat
Et pro vulneribus suscepit vulnera nostris.
810
Quam sit oportunus hodie mihi, cernis et ipse;
Non cum Walthario loquereris forsan, abesset.
Viribus o summis hostem depellere cures,
Dextera, ne rapiat tibi propugnacula muri!
Tu clavum umbonis studeas retinere, sinistra,
815
Atque ebori digitos circumfer glutine fixos!
Istic ne ponas pondus, quod tanta viarum
Portasti spatia, ex Avarum nam sedibus altis!»

Ille dehinc: «invitus agis, si sponte recusas.
Nec solum parmam, sed equum cum virgine et auro
820
Reddes: tum demum scelerum cruciamina pendes.»
Haec ait et notum vagina diripit ensem.
Inter se variis terrarum partibus orti
Concurrunt. Stupuit Vosegus haec fulmina et ictus.
Olli sublimes animis ac grandibus armis,
825
Hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta,
Inter se multa et valida vi proelia miscent.
Non sic nigra sonat percussa securibus ilex,
Ut dant tinnitus galeae clipeique resultant.
Mirantur Franci, quod non lassesceret heros
830
Waltharius, cui nulla quies spatiumve dabatur.
Emicat hic impune putans iam Wormatiensis
Alte et sublato consurgit fervidus ense,
Hoc ictu memorans semet finire duellum.
Providus at iuvenis ferientem cuspide adacta
835
Intercepit et ignarum dimittere ferrum
Cogebat: procul in dumis resplenduit ensis.
Hic ubi se gladio spoliatum vidit amico,
Accelerare fugam fruticesque volebat adire.
Alpharides fretus pedibus viridique iuventa
840
Insequitur dicens: «quonam fugis? accipe scutum!»
Sic ait atque hastam manibus levat ocius ambis
Et ferit. Ille cadit, clipeus superintonat ingens.
Nec tardat iuvenis: pede collum pressit et hasta
Divellens parmam telluri infixerat illum.
845
Ipse oculos vertens animam sufflavit in auram.

Sextus erat Patavrid. Soror hunc germana Haganonis
Protulit ad lucem. Quem dum procedere vidit,
Vocibus et precibus conatur avunculus inde
Flectere proclamans: «quonam ruis? aspice mortem,
850
Qualiter arridet! desiste! en ultima Parcae
Fila legunt. O care nepos, te mens tua fallit.
Desine! Waltharii tu denique viribus impar.»
Infelix tamen ille means haec omnia sprevit;
Arsit enim venis laudem captare cupiscens.
855
Tristatusque Hagano suspiria pectore longa
Traxit et has imo fudit de corde loquelas:
«O vortex mundi, fames insatiatus habendi,
Gurges avaritiae, cunctorum fibra malorum!
O utinam solum gluttires dira metallum
860
Divitiasque alias homines impune remittens!
Sed tu nunc homines perverso numine perflans
Incendis, nullique suum iam sufficit. Ecce
Non trepidant mortem pro lucro incurrere turpem.
Quanto plus retinent, tanto sitis ardet habendi.
865
Externis modo vi modo furtive potiuntur
Et, quod plus renovat gemitus lacrimasque ciebit,
Caeligenas animas Erebi fornace retrudunt.
Ecce ego dilectum nequeo revocare nepotem;
Instimulatus enim de te est, o saeva cupido.
870
En caecus mortem properat gustare nefandam
Et vili pro laude cupit descendere ad umbras.
Heu mihi care nepos, quid matri, perdite, mandas?
Quis nuper ductam refovebit, care, maritam,
Cui nec, rapte spei, pueri ludicra dedisti?
875
Quis tibi nam furor est? unde haec dementia venit?»
Sic ait et gremium lacrimis conspersit obortis,
Et longum «formose, vale» singultibus edit.

Waltharius, licet alonge, socium fore maestum
Attendit, clamorque simul pervenit ad aures.
880
Unde incursantem sic est affatus equestrem:
«Accipe consilium, iuvenis clarissime, nostrum
Et te conservans melioribus utere fatis.
Desine, nam tua te fervens fiducia fallit!
Heroum tot cerne neces et cede duello,
885
Ne suprema videns hostes facias mihi plures.»
«Quid de morte mea curas» ait ille «tyranne?
Est modo pugnandum tibimet, non sermocinandum.»
Dixit et in verbo nodosam destinat hastam,
Cuspide quam propria divertens transtulit heros.
890
Quae subvecta choris ac viribus acta furentis
In castrum venit atque pedes stetit ante puellae.
Ipsa metu perculsa sonum prompsit muliebrem.
At postquam tenuis redit in praecordia sanguis,
Paulum suspiciens spectat, num viveret heros.
895
Tum quoque vir fortis Francum discedere bello
Iussit; at ille furens gladium nudavit et ipsum
Incurrens petiit vulnusque a vertice librat.
Alpharides parmam demum concusserat aptam
Et spumantis apri frendens de more tacebat.
900
Ille ferire volens se pronior omnis ad ictum
Exposuit, sed Waltharius sub tegmine flexus
Delituit corpusque suum contraxit, et ecce
Vulnere delusus iuvenis recidebat ineptus.
Finis erat, nisi quod genibus tellure refixis
905
Belliger accubuit calibemque sub orbe cavebat.
Hic dum consurgit, pariter se subrigit ille
Ac citius scutum trepidus sibi praetulit atque
Frustra certamen renovare parabat. At illum
Alpharides fixa gladio petit ocius hasta
910
Et mediam clipei dempsit vasto impete partem,
Hamatam resecans loricam atque ilia nudans.
Labitur infelix Patavrid sua viscera cernens
Silvestrique ferae corpus, animam dedit Orco.

Hunc sese ulturum spondens Gerwitus adivit,
915
Qui forti subvectus equo supra volat omnem
Stragem, quae angustam concluserat obvia callem.
Et dum bellipotens recidisset colla iacentis,
Venit et ancipitem vibravit in ora bipennem
(Istius ergo modi Francis tunc arma fuere).
920
Vir celer obiecit peltam frustravit et ictum,
Ac retro saliens hastam rapiebat amicam
Sanguineumque ulva viridi dimiserat ensem.

Hic vero metuenda virum tum bella videres.
Sermo quidem nullus fuit inter Martia tela:
925
Sic erat adverso mens horum intenta duello.
Is furit, ut caesos mundet vindicta sodales,
Ille studet vitam toto defendere nisu
Et, si fors dederit, palmam retinere triumphi.
Hic ferit, ille cavet; petit ille, reflectitur iste:
930
Ad studium fors et virtus miscentur in unum.
Longa tamen cuspis breviori depulit hostem
Armatum telo, girat sed et ille caballum
Atque fatigatum cupiebat fallere homonem.

Iam magis atque magis irarum mole gravatus
935
Waltharius clipeum Gerwiti sustulit imum,
Transmissoque femur penetraverat inguine ferrum.
Qui post terga ruens clamorem prodidit atrum
Exitiumque dolens pulsabat calcibus arvum.
Hunc etiam truncum caesa cervice reliquit.
940
Idem Wormatiae campis comes extitit ante.

Tunc primum Franci coeperunt forte morari
Et magnis precibus dominum decedere pugna
Deposcunt. Furit ille miser caecusque profatur:
«Quaeso, viri fortes et pectora saepe probata,
945
Ne fors haec cuicumque metum, sed conferat iram.
Quid mihi, si Vosago sic sic inglorius ibo?
Mentem quisque meam sibi vindicet. En ego partus
Ante mori sum, Wormatiam quam talibus actis
Ingrediar. Petat hic patriam sine sanguine victor?
950
Hactenus arsistis hominem spoliare metallis;
Nunc ardete, viri, fusum mundare cruorem,
Ut mors abstergat mortem, sanguis quoque sanguem,
Soleturque necem sociorum plaga necantis!»

His animum dictis demens incendit et omnes
955
Fecerat immemores vitae simul atque salutis.
Ac velut in ludis alium praecurrere quisque
Ad mortem studuit; sed semita, ut antea dixi,
Cogebat binos bello decernere solos.
Vir tamen illustris dum cunctari videt illos,
960
Vertice distractas suspendit in arbore cristas
Et ventum captans sudorem tersit anhelus.

Ecce repentino Randolf athleta caballo
Praevertens reliquos hunc importunus adivit
Ac mox ferrato petiit sub pectore conto.
965
Et nisi duratis Wielandia fabrica giris
Obstaret, spisso penetraverit ilia ligno.

Ille tamen subito stupefactus corda pavore
Munimen clipei obiecit mentemque recepit.
Nec tamen et galeam fuerat sumpsisse facultas.
970
Francus at emissa gladium nudaverat hasta
Et feriens binos Aquitani vertice crines
Abrasit, sed forte cutem praestringere summam
Non licuit; rursumque alium vibraverat ictum
Et praeceps animi directo obstamine scuti
975
Impegit calibem, nec quivit viribus ullis
Elicere. Alpharides retro, se fulminis instar
Excutiens, Francum valida vi fudit ad arvum
Et super assistens pectus conculcat et inquit:
«En pro calvitio capitis te vertice fraudo,
980
Ne fiat ista tuae de me iactantia sponsae.»
Vix effatus haec truncavit colla precantis.

At nonus pugnae Helmnod successit, et ipse
Insertum triplici gestabat fune tridentem,
Quem post terga quidem socii stantes tenuerunt,
985
Consiliumque fuit, dum cuspis missa sederet
In clipeo, cuncti pariter traxisse studerent,
Ut vel sic hominem deiecissent furibundum;
Atque sub hac certum sibi spe posuere triumphum.
Nec mora, dux totas fundens in brachia vires
990
Misit in adversum magna cum voce tridentem
Edicens: «ferro tibi finis, calve, sub isto!»
Qui ventos penetrans iaculorum more coruscat,
Quod genus aspidis ex alta sese arbore tanto
Turbine demittit, quo cuncta obstantia vincat.
995
Quid moror? umbonem sciderat peltaque resedit.
Clamorem Franci tollunt saltusque resultat,
Obnixique trahunt restim simul atque vicissim,
Nec dubitat princeps tali se aptare labori.
Manarunt cunctis sudoris flumina membris.
1000
Sed tamen haec inter velut aesculus astitit heros
Quae non plus petit astra comis quam Tartara fibris,
Contempnens omnes ventorum immota fragores.
Certabant hostes hortabanturque viritim,
Ut, si non quirent ipsum detrudere ad arvum
1005
Munimen clipei saltem extorquere studerent,
Quo dempto vivus facile caperetur ab ipsis.

Nomina quae restant edicam iamque trahentum:
Nonus Eleuthir erat, Helmnod cognomine dictus,
Argentina quidem decimum dant oppida Trogum,
1010
Extulit undecimum pollens urbs Spira Tanastum,
Absque Haganone locum rex supplevit duodenum.
Quattuor hi adversum summis conatibus unum
Contendunt pariter multo varioque tumultu.

Interea Alpharidi vanus labor incutit iram,
1015
Et qui iam pridem nudarat casside frontem,
In framea tunicaque simul confisus aena
Omisit parmam primumque invasit Eleuthrin.
Huic galeam findens cerebrum diffudit et ipsam
Cervicem resecans pectus patefecit, at aegrum
1020
Cor pulsans animam liquit mox atque calorem.

Inde petit Trogum haerentem in fune nefando.
Qui subito attonitus recidentis morte sodalis
Horribilique hostis conspectu coeperat acrem
Nequiquam temptare fugam voluitque relicta
1025
Arma recolligere, ut rursum repararet agonem
(Nam cuncti funem tracturi deposuerunt
Hastas cum clipeis). Sed quanto maximus heros
Fortior extiterat, tanto fuit ocior, olli
Et cursu capto suras mucrone recidit
1030
Ac sic tardatum praevenit et abstulit eius
Scutum. Sed Trogus quamvis de vulnere lassus,
Mente tamen fervens saxum circumspicit ingens,
Quod rapiens subito obnixum contorsit in hostem
Et proprium a summo clipeum fidit usque deorsum.
1035
Sed retinet fractum pellis superaddita lignum.
Moxque genu posito viridem vacuaverat aedem
Atque ardens animis vibratu terruit auras,
Et si non quivit virtutem ostendere factis,
Corde tamen habitum patefecit et ore virilem.
1040
Nec manes ridere videns audaciter infit:
«O mihi si clipeus vel sic modo adesset amicus!
Fors tibi victoriam de me, non inclita virtus
Contulit. Ad scutum mucronem hic tollito nostrum!»

Tum quoque subridens «venio iam» dixerat heros
1045
Et cursu advolitans dextram ferientis ademit.
Sed cum athleta ictum libraret ab aure secundum
Pergentique animae valvas aperire studeret,
Ecce Tanastus adest telis cum rege resumptis
Et socium obiecta protexit vulnere pelta.
1050
Hinc indignatus iram convertit in ipsum
Waltharius humerumque eius de cardine vellit
Perque latus ducto suffudit viscera ferro.
«Ave!» procumbens submurmurat ore Tanastus.
Quo recidente preces contempsit promere Trogus
1055
Conviciisque sui victorem incendit amaris,
Seu virtute animi, seu desperaverat. Exin
Alpharides: «morere» inquit «et haec sub Tartara transfer
Enarrans sociis, quod tu sis ultus eosdem.»
His dictis torquem collo circumdedit aureum.
1060
Ecce simul caesi volvuntur pulvere amici,
Crebris foedatum ferientes calcibus arvum.
His rex infelix visis suspirat et omni
Aufugiens studio falerati terga caballi
Scandit et ad maestum citius Haganona volavit
1065
Omnimodisque illum precibus flexisse sategit,
Ut secum pergens pugnam repararet. at ille:
«Me genus infandum prohibet bellare parentum,
Et gelidus sanguis mentem mihi ademit in armis.
Tabescebat enim genitor, dum tela videret,
1070
Et timidus multis renuebat proelia verbis.
Haec dum iactasses, rex, inter te comitantes,
Extitit indignum nostri tibi quippe iuvamen.»

Ille recusanti precibus nihilominus instans
Talibus aversum satagit revocare loquelis:
1075
«Deprecor ob superos, conceptum pone furorem,
Iram de nostra contractam decute culpa,
Quam vita comitante, domum si venero tecum,
Impensis tibimet benefactis diluo multis.
Nonne pudet sociis tot cognatisque peremptis
1080
Dissimulare virum? magis, ut mihi quippe videtur,
Verba valent animum quam facta nefanda movere.
Iustius in saevum tumuisses mente tyrannum,
Qui solus hodie caput infamaverat orbis.
Non modicum patimur damnum de caede virorum;
1085
Dedecus at tantum superabit Francia numquam.
Antea quis fuimus suspecti, sibila dantes
«Francorum» dicent «exercitus omnis ab uno,
Pro pudor, ignotum vel quo, est impune necatus»!»

Cunctabatur adhuc Haganon et pectore sponsam
1090
Walthario plerumque fidem volvebat et ipsum
Eventum gestae recolebat in ordine causae.
Supplicius tamen infelix rex institit illi.
Cuius subnixe rogitantis acumine motus
Erubuit domini vultum, replicabat honorem
1095
Virtutis propriae, qui fors vilesceret inde,
Si quocumque modo in rebus sibi parceret istis.
Erupit tandem et clara sic voce respondit:
«Quo me, domne, vocas? quo te sequar, inclite princeps?
Quae nequeunt fieri, spondet fiducia cordi.
1100
Quis tam desipiens quandoque fuisse probatur,
Qui saltu baratrum sponte attemptarit apertum?
Nam scio Waltharium per campos sic fore acerbum,
Ut tali castro nec non statione locatus
Ingentem cuneum velut unum temnat homullum.
1105
Et licet huc cunctos equites simul atque pedestres
Francia misisset, sic his ceu fecerat istis.
Sed quia conspicio te plus doluisse pudore
Quam caedis damno nec sic discedere velle,
Compatior, propriusque dolor succumbit honori
1110
Regis: et ecce viam conor reperire salutis,
Quae tamen aut nusquam ostendit se sive coacte.
Nam propter carum (fateor tibi, domne) nepotem
Promissam fidei normam corrumpere nollem.
Ecce in non dubium pro te, rex, ibo periclum.
1115
Ast hic me penitus conflictu cedere noris.
Secedamus eique locum praestemus eundi
Et positi in speculis tondamus prata caballis,
Donec iam castrum securus deserat artum,
Nos abiisse ratus. Campos ubi calcet apertos,
1120
Insurgamus et attonitum post terga sequamur:
Sic aliquod virtutis opus temptare valemus.
Haec mihi in ambiguis spes est certissima rebus.
Tum pugnare potes, belli si, rex, tibi mens est:
Quippe fugam nobis numquam dabit ille duobus,
1125
At nos aut fugere aut acrum bellare necesse est.»
Laudat consilium satrapa et complectitur illum
Oscilloque virum demulcet; et ecce recedunt
Insidiisque locum circumspexere sat aptum
Demissique ligant animalia gramine laeto.
1130
Interea occiduas vergebat Phoebus in oras,
Ultima per notam signans vestigia Thilen,
Et cum Scottigenis post terga reliquit Hiberos.
Hic postquam oceanas sensim calefecerat undas,
Hesperos Ausonidis obvertit cornua terris,
1135
Tum secum sapiens coepit tractare satelles,
Utrum sub tuto per densa silentia castro
Sisteret, an vastis heremi committeret arvis.
Aestuat immensis curarum fluctibus et, quid
Iam faceret, sollers arguta indagine quaerit.
1140
Solus enim Hagano fuerat suspectus et illud
Oscillum regis subter complexibus actum.
Ambierat prorsus, quae sit sententia menti
Hostis et an urbem vellent remeare relictam,
Pluribus ut sociis per noctem forte coactis
1145
Primo mane parent bellum recreare nefandum
An soli insidias facerent propiusque laterent.
Terret ad haec triviis ignoti silva meatus,
Ne loca fortassis incurreret aspera spinis,
Immo quippe feris, sponsamque amitteret illis.
1150
His ita provisis exploratisque profatur:
«En quocumque modo res pergant, hic recubabo,
Donec circuiens lumen spera reddat amatum,
Ne patriae fines dicat rex ille superbus
Evasisse fuga furis de more per umbras.»
1155
Dixit et ecce viam vallo praemuniit artam
Undique praecisis spinis simul et paliuris.
Quo facto ad truncos sese convertit amaro
Cum gemitu et cuicumque suum caput applicat atque
Contra orientalem prostratus corpore partem
1160
Ac nudum retinens ensem hac voce precatur:
«Rerum factori, sed et omnia facta regenti,
Nil sine permisso cuius vel denique iusso
Constat, ago grates, quod me defendit iniquis
Hostilis turmae telis nec non quoque probris.
1165
Deprecor at dominum contrita mente benignum,
Ut, qui peccantes non vult sed perdere culpas,
Hos in caelesti praestet mihi sede videri.»

Qui postquam orandi finem dedit, ilico surgens
Sex giravit equos et virgis rite retortis
1170
Vinciit: hi tantum remanebant, nempe duobus
Per tela absumptis ternos rex Gunthere abegit.

His ita compositis procinctum solvit et alte
Ingenti fumans leviabat pondere corpus.
Tum maestam laeto solans affamine sponsam
1175
Moxque cibum capiens aegros recreaverat artus
(Oppido enim lassus fuerat) clipeoque recumbens
Primi custodem somni iubet esse puellam,
Ipse matutinam disponens tollere curam,
Quae fuerat suspecta magis, tandemque quievit.
1180
Ad cuius caput illa sedens solito vigilavit
Et dormitantes cantu patefecit ocellos.
Ast ubi vir primum iam expergiscendo soporem
Ruperat, absque mora surgens dormire puellam
Iussit et arrepta se fulciit impiger hasta.
1185
Sic reliquum noctis duxit, modo quippe caballos
Circuit, interdum auscultans vallo propiavit,
Exoptans orbi species ac lumina reddi.

Lucifer interea praeco scandebat Olympo
Dicens: «Taprobane clarum videt insula solem.»
1190
Hora fuit, gelidus qua terram irrorat Eous.
Aggreditur iuvenis caesos spoliarier armis
Armorumque habitu, tunicas et cetera linquens;
Armillas tantum, cum bullis baltea et enses,
Loricas quoque cum galeis detraxerat ollis.
1195
Quatuor his oneravit equos sponsamque vocatam
Imposuit quinto, sextum conscenderat ipse
Et primus vallo perrexerat ipse revulso.
At dum constricti penetratur semita callis,
Circumquaque oculis explorans omnia puris
1200
Auribus arrectis ventos captavit et auras,
Si vel mussantes sentiret vel gradientes
Sive superborum crepitantia frena virorum,
Seu saltim ferrata sonum daret ungula equorum.

Postquam cuncta silere videt, praevertit onustas
1205
Quadrupedes, mulierem etiam praecedere iussit.
Scrinia gestantem comprendens ipse caballum
Audet inire viam consueto cinctus amictu.
Mille fere passus transcendit, et ecce puella
(Sexus enim fragilis animo trepidare coegit)
1210
Respiciens post terga videt descendere binos
Quodam colle viros raptim et sine more meantes
Exanguisque virum compellat voce sequentem:
«Dilatus iam finis adest: fuge, domne, propinquant!»
Qui mox conversus visos cognovit et inquit:
1215
«Incassum multos mea dextera fuderat hostes,
Si modo supremis laus desit, dedecus assit.
Est satius pulcram per vulnera quaerere mortem
Quam solum amissis palando evadere rebus.
Verum non adeo sunt desperanda salutis
1220
Commoda cernenti quondam maiora pericla.
Aurum gestantis tute accipe lora Leonis
Et citius pergens luco succede propinquo!
Ast ego in ascensu montis subsistere malo,
Eventum opperiens adventantesque salutans.»
1225
Obsequitur dictis virguncula clara iubentis.
Ille celer scutum collegit et excutit hastam,
Ignoti mores equitis temptando sub armis.

Hunc rex incursans comitante satellite demens
Eminus affatu compellat valde superbo:
1230
«Hostis atrox, nisu deluderis! ecce latebrae
Protinus absistunt, ex quis de more liciscae
Dentibus infrendens rabidis latrare solebas.
En in propatulo, si vis, confligito campo
Experiens, finis si fors queat aequiperari
1235
Principio. Scio: Fortunam mercede vocasti
Idcircoque fugam tempnis seu deditionem.»

Alpharides contra regi non reddidit ulla,
Sed velut hinc surdus alio convertitur aiens:
«Ad te sermo mihi, Hagano, subsiste parumper!
1240
Quid, rogo, tam fidum subito mutavit amicum,
Ut, discessurus nuper vix posse revelli
Qui nostris visus fuerat complexibus, ultro,
Nullis nempe malis laesus, nos appetat armis?
Sperabam, fateor, de te (sed denique fallor),
1245
Quod, si de exilio redeuntem nosse valeres,
Ipse salutatum mihimet mox obvius ires
Et licet invitum hospitii requiete foveres
Pacificeque in regna patris deducere velles,
Sollicitusque fui, quorsum tua munera ferrem;
1250
Namque per ignotas dixi pergens regiones:
«Francorum vereor Haganone superstite nullum.»
Obsecro per ludos, resipiscito iam, pueriles,
Unanimes quibus assueti fuimusque periti
Et quorum cultu primos attrivimus annos.
1255
Inclita quonam migravit concordia nobis
Semper in hoste domique manens nec scandala noscens?
Quippe tui facies patris obliviscier egit,
Tecum degenti mihi patria viluit ampla.
Numquid mente fidem abradis saepissime pactam?
1260
Deprecor, hoc abscide nefas neu bella lacessas,
Sitque inconvulsum nobis per tempora foedus.
Quod si consentis, iam nunc ditatus abibis
Eulogiis, rutilo umbonem complebo metallo.»

Contra quae Hagano vultu haec affamina torvo
1265
Edidit atque iram sic insinuavit apertam:
«Vim prius exerces, Walthari, postque sopharis.
Tute fidem abscideras, cum memet adesse videres
Et tot stravisses socios immoque propinquos.
Excusare nequis, quin me tunc affore nosses.
1270
Cuius si facies latuit, tamen arma videbas
Nota satis habituque virum rescire valebas.
Cetera fors tulerim, si vel dolor unus abesset: